# Examinatio et emendatio 143-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/143-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/143-2

Prop. 29. Describatur rursus (Fig. 2.) quadratum ABCD; dividaturque a rectis MN, OP secantibus se mutuo in centro quadrati ad Q in quadrata quatuor aequalia. Ducantur idem diagonales AC, BD, quae transibunt per Q deinde Radiis AB, BC, CD, DA describantur quatuor arcus BLD, CEA, DHP, AGC secantes rectas MN, OP, in I, K, S, T; & diagonales AC, BD, in H, L, G, E. Postremo producatur AP in directum usque ad X, ita ut AX sit aequalis duplae MK, id est duplo Sinui recto 60 graduum. Dico ductam XD aequalem esse duplo Radio AD; & productâ luctâ XD ad BC productam in F, rectam CF aequalem esse tangenti arcus 30 graduum. Producta enim recta SP donec occurrat producto arcui BLD in V, erit PV Sinus rectus 60 graduum. Itaque ducta DV erit aequalis radio AB; & ducta VY parallella AD, erit aequalis semiradio; & AY aequalis PV, id est semissi totius AX.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
