Latin
Prop. 29
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 144
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque producta DV ad AX dividetur bifariam in V. Incidet ergo DV producta in X. Est ergo XV aequalis VD, id est Radio AD; &proinde XD aequalis est duplo Radio. Quod est primum. Rursus, quoniam est ut PV Sinus rectus 60 graduum ad Radium CD, ita Radius ad secantem arcus 30 graduum, si producatur XD ad BC productam in F, erit DF ipsa secans arcus 30 graduum; &per consequens CF erit Tangens arcus 30 graduum. Quod erat demonstrandum. Consect. 1. Recta XF est dupla rectae BF. Nam XD est dupla Radii DC &DF est dupla CF. Quare &tota XF est dupla duarum DC, CF id est totius BF. Consect. 2. Omnis pars rectae XF sumpta ab X dupla est reciae quae ipsi parti sumptae existens contermina ducitur rectae BF parallela. Nam in triangulo quocunque quae ducuntur basi parallelae sunt inter se ut laterum segmenta.