# Examinatio et emendatio 144-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/144-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/144-2

Prop. 30. In triangulo rectangulo cujus Hypotenusa est laterum reliquorum unius dupla, potentiae laterum sunt inter se ut 4. 3. 1. Quoniam enim Hypotenusa est dupla lateris unius eorum quae continent angulum rectum, quadratum ab Hypotenusa erit quadrati ab eodem illo latere quadruplum. Quare potentia Hypotenusae ad potentiam unius laterum reliquorum est ut 4 ad 1. Sed in triangulo rectangulo potentia Hypotenusae aequalis est duabus potentiis duorum laterum reliquorum. Quare si a potentia Hypotenusae, id est a 4 subducatur potentia lateris ejus cujus Hypotenusa est dupla, remanebit potentia lateris reliqui. Deducta autem 1, (potentia unius lateris) a 4 (potentia Hypotenusae) restant 3. Est ergo 3 potentia lateris reliqui. In triangulo igitur rectangulo cujus Hypotenusa est unius laterum reliquorum dupla, potentiae laterum sunt inter se ut 4, 3, 1. Prop. 31. Si a puncto L quod dividit arcum BLD bifariam ducatur recta lateri CD parallela secans XD in A, erit XA aequalis diagonali AC. Ducatur Lo sinus rectus arcus BL. Deinde ducatur recta LA parallela rectae XA. Praeterea ducatur AE ad XA perpendicularis, eritque AS aequalis rectae bL, id est semissi diagonalis AC. Quoniam autem est ut XD. ad AD ita 2 ad 1, & ita XA, ad AZ, erit XA dupla rectae bL, id est aequalis diagonali AC. Quoderat demonstrandum.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
