Latin
Prop. 30
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 145
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 32. Si per punctum S ducatur recta e S parallela rectae BF secans diagonalem AC in q, &rectam XF in f, erit recta Aq aequalis rectae XX. Cum enim in triangulo rectangulo AeS latus AS est duplum lateris e S, erit potentia rectae A e tripla potentiae e S. Potest ergo Ae tres semiradios. Et quoniam angulus A eq est rectus, &angulus e Aq semirectus, etiam angulus, eq A erit semirectus. Itaque trianguli A e q anguli ad A &q sunt aequales; quare &rectae A e, eq sunt aequales, quarum utriusque potentia est 3 semiradii. Quare recta Aq quae potest utramque potest 6 semiradios. Tantundem autem potest recta XX. Est enim XA aequalis diagonali AC &proinde potest 8 semiradios, &semissis ejus ZA potest 2 semiradios, est autem angulus ad Σ rectus; potest ergo XΣ 6 semiradios. Sunt ergo ipsae Aq, XΣ (quae aequalia possunt) inter se aequales. Quod erat demonstrandum.