# Examinatio et emendatio 145

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/145

Prop. 32. Si per punctum S ducatur recta e S parallela rectae BF secans diagonalem AC in q, & rectam XF in f, erit recta Aq aequalis rectae XX. Cum enim in triangulo rectangulo AeS latus AS est duplum lateris e S, erit potentia rectae A e tripla potentiae e S. Potest ergo Ae tres semiradios. Et quoniam angulus A eq est rectus, & angulus e Aq semirectus, etiam angulus, eq A erit semirectus. Itaque trianguli A e q anguli ad A & q sunt aequales; quare & rectae A e, eq sunt aequales, quarum utriusque potentia est 3 semiradii. Quare recta Aq quae potest utramque potest 6 semiradios. Tantundem autem potest recta XX. Est enim XA aequalis diagonali AC & proinde potest 8 semiradios, & semissis ejus ZA potest 2 semiradios, est autem angulus ad Σ rectus; potest ergo XΣ 6 semiradios. Sunt ergo ipsae Aq, XΣ (quae aequalia possunt) inter se aequales. Quod erat demonstrandum.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
