Latin
Prop. 33
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 146
Unproofread scanNot analysed yet
Recta ergo XD una cum recta Da est aequalis duplae AC, id est rectae λα. Sunt ergo Xa, λ q inter se aequales. Est ergo X &λ idem punctum. Quod erat demonstrandum. Prop. 35. Recta quae potest 3 semiradios assumpta quarta parte Diagonalis, poterit 6 semiradios. Producatur AL ad latus BC in R. Intersectio autem duarum rectarum OQ &BR sit in r. Juncta ergo Ar potest 3 semiradios. Nam b r potest unum semiradium, &Ab duos semiradios. Producta autem Ar ad latus BC incidet in R. Est enim ut Ar quae potest 3 semiradios ad br quae potest unum semiradium, ita AR quae potest 6 semiradios (nam AB potest 4 semiradios, &BR duos semi:adios) ad BR. Sumatur jam in recta RB pars ejus Rs aequalis dimidiae BR, id est quartae parti diagonalis AC. Et in recta AD sit sumpta At aequalis rectae Ar; jungaturque 1s. Jam tam Ar quam At (quarum utraque potest 3 semiradios) potest 6 rectas Rs; &ipsa Rs unam Rs. Est ergo Ar ad Rs ut ea quae potest 6 ad eam quae potest F. Et ut Ar ad Rs ita est utraque simul Ar &A! ad Rs bis sumptam. Jungatur 15. Si ergo t5 transeat per r erunt Rr, &Rs inter se aequales; &per consequens AR quae potest 12 quartas partes diagonalis AC, superat Ar quae potest 6 quartas partes diagonalis ejusdem AC, tanto quanto est quarta pars diagonalis AC. Quod est propositum. Sin Rr non sit aequalis Rs, sumatur a puncto R in ipsa recta RA alia quaedam Ru ipsi Rs aequalis; ductaque su producatuu latus AD in h. Eruntque (propter Ah, Rs parallelas) triangula Rus, Auh similia. Et quoniam latera RS, Ru trianguli Rus sunt aequalia, erunt quoque latera Ah, Au trianguli Ahu inter se aequalia. Quod est abfurdum. Nam rectae s h, 51 non possunt esse parallelae, quia ducuntur ambae a punctos. Itaque cum At, Ar sint aequales, rectae Ah, Au non possunt esse aequales. Sunt ergo Rs &Rr aequales; &per conFerentia sequens Rr est aequalis quartae parti diagonalis AC. Qua inter Ar quae potest 3 semiradios, &AR quae potest 6 seumadios est aequalis quartae parti diagonalis AC. Quod erat demonstrandum. B. Manifestum est. Pergo ad caetera.