# Examinatio et emendatio 147

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/147

Secundo quoniam XP secat AD bifariam, eadem producta secabit omnes rectas ipsi AD parallelas, quae intercipiuntur inter XA & XD productas, bifariam. Quod erat demonstrandum. Corollarium. XL dividit arcum BLD ita ut pars una sit ad reliquam ut 1 ad 1. Prop. 37. Si AD civisa sit in d, ita ut Ad sit; totius Ad, ducta Xd, & producta transibit per punctum S. Quoniam enim est ut V12 ad V′ 27ita V 4ad V 9, & ut V 4ad V 9ita V, ad V 3, eritut V 12 ad V 27 ita V; ad V3. Est autem Ad V: Ridii BC; (nam Ad est tertia pars Radii) quare Yd producta ad eS ab cindet partem ejus quae erit. V] BC. Ab cindet ergo ipsam e S; (nam quadratum ipsius eS est aequale quartae parti quadrati a Radio BC.) Transit ergo Yd producta per punctum S. Quod erat demonstrandum. Aliter. TA est ad Xe (per constructionem) ut 2 ad 3. Item Ad est ad AP sive eS (per Hlypothesim.) ut 2 ad 3 est ergo ut XA ad Xe, ita Ad ad e S. Ducta ergo X d & producta transibit per S. Quod erat demonstrandum. Consectarium 1. Yd producta ita secat arcum BLD ut pars minor sit ad reliquam ut 1 ad 2. Est enim arcus BS tertia pars totius arcus ELD. Consect. 2. Productâ eS ad XF in f, manifestum est, cum sit Ad AD, totam ef triplam esse semiradii e S; minorem autem arcu BLD. Consect. 3. Manifestum quaque est omnes rectas quae sunt parallelae AD, & interceptae inter XB, & XF secari ab eadem Ad producta in ratione Ad ad d D, id est in ratione 1 ad 2.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
