# Examinatio et emendatio 148-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/148-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/148-2

Prop. 39. Recta BF est aequalis arcui BLD. Producatur recta Ic ad occursum rectae XF in a, & erit ut A: ad AD, ita Ic ad Ia. Sed Ai est sexta pars lateris AD. Ergo & Ic est sexta pars rectae lae. Est ergo la aequalis 6 Sinubus rectis arcus bc, id est 6 Sinubus rectis sextae partis arcus BLD. Et autem arcus Be major quam Sinus suus lc. Totus igitur arcus BLD ma or est quam tota recta Iα. Similiter quia Xx producta dividit arcum Be bifariam, Sinus rectus dimidii arcus Be productus ad XF erit duodecuplus ejusdem Sinus. Arcus autem tetus duodecuplus dimidii arcus Be. Est autem dimidius arcus BC, major quam Sinus suus. Quare & totus arcu; BLD major est quam duodecurlus Sinus dimidii arcus BC, id est quam Sinus dimidii arcus Be productus ad XF. Atque ita continit per omnes bisectiones ulteriores. Omnis ergo recta parallela BF, & intercepta inter rectas XB & XF minor est quam arcus BLD. Non est ergo recta BF major quàm arcus BLD. Minor autem esse non potest. Recta enim parallela ipsi EF, & intercepta inter XB, & XF quantulumeunque proGOO ed hy Dis productas, major erit omnibus simul Sinubus rectis arcuum aequalium o:torum ex bisectione etiam aeterna. Non est ergo recta BF aut major aut minor quam arcus BLD. Restat ergo ut illi sit aequalis. Quod erat demonstrandum. B. Absque dubio ita est. Recta BF arcui BLD aequalis est exactissimè Neque quisquam, credo, est qui negabit. A. Non videris ingenium humanum fatis explorasse, qui sic credis. Homines enim ad contemptum pecuniae nondum exculti accedunt ad

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
