# Examinatio et emendatio 148

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/148

In latere BC sumatur Bo aequalis chordae arcus BS; & in latere AD sumatur eidem chordae aequalis A n; ducaturque on secans XS productam in m. A puncto autem m ducatur ad latus AB perpendicularis ml. Deinde centron, Radio no (qui est aequalis Radio AB) ducatur arcus circuli indefinitè. Quoniam jam Im (aequalis Bo) est aequalis chordae arcus BS, erit semissis ipsius Im aequalis Sinui recto arcus graduum 15. Arcus autem 15 graduum sumptus ab o in arcu qui describitur Radio no, aequalis est arcui 15 graduum sumpto a B in arcu BS; & utriusque Sinus rectus est semissis rectae Im. Quare duo arcus, quorum alter describitur a Radio AB, alter a Radio no secabunt se mutuo in medio rectae Im. Sed quoniam Im & eS sunt parallelae, & ambae terminatae in rectis XI, Xm, recta Xp quae secat e S bifariam, secabit quoque Im bifariam. Secat autem in c. Est ergo Ic Sinus rectus arcus 15 graduum sumptorum in arcu BS; & em Sinus rectus arcus 15 graduum sumptorum in arcu descripto Radio no. Itaq producta recta XI dividit arcum BS bifariam? Quod erat demonstrandum. Consectarium. Eadem methodo ostendi potest, Quod bisecta rursus Ai in X, juncta XX & producta secabit arcum Be bifariam. Et sic perpetuò ab eodem puncto X rectae Cuctae per partes ipsius A d ortas ex bisectione, bisecabunt etiam arcum quaeque sibi respondentem.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
