Latin
Prop. 39
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 149
Unproofread scanNot analysed yet
scientiarum studium lucri causa. Eorum ergo interest, si volunt magnis mercedibus conduci, ut non videantur Artium quas profitentur quoquam alio esse imperitiores. Praeterea quotus quisque est qui, cum Problema aliquod ex difficilioribus solutum esse a se publicè praedicaverit &deceptus fuerit, emanantem aliunde veritatem quantum potest &quamdiu color aliquis inveniri petest, ad tuendam existimationem suam supprimere non conabitur? An foedissimos illos ertores quos prioribus colloquiis in Scriptis Wallisis animadvertimus, confitebitur Wallisius? Nihil minus. B. Tecum sentio. A. Propositionis hujus 38 veritatem confirmabunt non nihil, &val è illustrabunt quae nunc dicturus sum. Semidiametris AP, A d, AI, Ax, describantur quadrantes, quorum arcus sint MP, K d, yI, 2X. Imaginare autem dum producuntur rectae XP, XA, una promoveri puncta A, &P, usque ad arcum BL. Nonne ergo, cum arcus MP &BL sint aequales, &producta XP transit per L, nonne inquam rectae Xd, XI, XX, singulae abscindent partes arcus BL ipsis Ad, AI, AX, proportionales? Et quoniam arcus MP, coincidit cum arcu BL, &arcus k d, cum arcu BS, nonne caeteri quoque arcus y i, za coincident quoque cum partibus arcus BL sibi aequalibus? Ex quo sequetur, ut prius rectam BF aequalem esse arcui BLD. B. Sine dubio coincident omnes cum suis aequalibus, propterea quod congruunt in tribus punctis B, S, L. Alioqui dubitarem ne ex una parte magis extendi possent quam ex altera. Nunc autem videtur haec ipsa etiam per se planissima demonstratio; &eadem quam scripserat Hobbius Cap. 20 de Corpore. A. Ita est. B. Cur ergo quod bene scripserat retractavit? A. Confisus demonstrationibus suis non dubitavit quin idem sentiret