# Examinatio et emendatio 150

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/150

Quod etiam ante eum fecit Josephus Scaliger, sed ἀμνικωτέρωσ Nam Hobbius conclusionem quam abjecerat resumptam in eodem libro Anglicè edito, ut videtur (nam tacent adversarii) demonstravit. B. De veritate conclusionis non amplius dubito. Veruntamen habeo quae te interrogare velim pauca quaedam, & (ut mihi videntur) necessaria. Primò, quî sciam rectam BF posse decem semiradios? Ostende igitur quod recta BF composita ex Radio BC & Tangente arcus 30 graduum potest decem semiradios. A. Demonstratio sequitur. B. Ignosce quod reipexeram, non prospexeram.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
