Latin
157.1 to 157.5
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 157.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
METHODUS III. Prop. 42. Superficies Conica Coni sioscelis cujus latus est AO, Radius basis BV, aequalis est circulo descripto Radio BQ. Est enim (in Figura prima) ut AO ad BO, ita AB ad BV, propterea quod triangula AOB, ABV sunt similii. Quare media proportionalis inter BO &AB est media quoque inter extremas AO &BV, id est inter latus Coni &Radium Basis. Sed media inter BO &AB &proinde etiam inter AO &BV, est semidiagonalis EQ. Ergo (per Prop. 15. libri primi Archimedis de Sphaera &Cylindro) descriptus circulus Radio BO. sive Bo est aequalis superficiei Conicae Coni cujus latus est AO, Radius basis BV. Quod erat demonstrandum. Consectarium. Superficies Conica Coni cujus latus est AO, Radius basis BV, aequalis est dimidio circulo descripto Racio AB vel BC. Est enim circulus descriptus Radio BQ, semissis circuli deferipti Radio AB. Prop. 43. Arcus quadrantis descripti Radio BQ sive Bo aequalis est rectae AO (vide Figuram primam). Quuoniam enin circulus descriptus Radio Bo aequalis est Conicaesuperficiei Coni recti cujus latus est AO, Ridius basis BV sive Bh Conica haec superficies, &circulus ille ad circulum hi completum rationem habebunt eandem. Ergo &quarta pars dictae Conicae super ficiei &quaerans Bap, ad quadrantem Bhi, eandem habebunt rationem, id est rationem rationis Bo ad Bh sive ad BV duplicatam, id est rationem AO ad Bh. Sumatur in latere AO Coni cujus semidiameter basis est BB, pars quaedam aequalis BQ. Eritque superficies totius Coni cujus latus est aequale AO ad superficiem suae partis habentis latus aequale BQ, in duplicata ratione AO ad BQ, id est in ratione AO ad Bh. Quare &quarta pars superficiei Conicae Coni cujus latus est aequale AO, est ad quartam partem superficiei Conicae ejusdem, habentis ltus BQ, in duplicata ratione AO ad BQ, id est in ratione AO ad Bh.