Latin
Prop. 44
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 159
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque si velis dividere semiarcum LD sicut dividitur BL producendum est latus DA donec aequalis fiat ipsi BX, &ab eo termino oportet rectas ducere ad arcum DL, quae secabant semiradium AM &DL arcum in easdem rationes. B. Quoniam saepius &a teipso audivi demonstrationem legitimam omnem procedere a causa Efficiente, scire cupio in his tuis demonstrationibus ubi apparet Causa Efficiens. A. Quid? Ipsa ductio rectae ita ut potentia ejus aequalis sit 10 semiradiis, nonne est efficere ut existat inea recta aequalis arcui quadrantis? B. Est quidem; ego vero causam aliquam expectabam Physicam; nimi um, motum puncti, vel naturam (non ante cognitam) curvitatis. A. Nonne vides ut recta ducta YS &producta ad BC (in Fig. 2*) aufert secum &extendens arcum BS collocat terminum ejus S recta BC. Utque recta XL similiter extendit arcum BL &ponit eadem BC. Eodem modo fit in omni parte arcus BL. Itaque per extensionem istorum arcuum factam per motum rectum a puncto Xinvenietur recta aqualis parti quotaecunque arcus BL. Atque cum hoc rectè invenisset Hobbius, alieno postea magis quam suo ingenio fisus, repudiavit; quanquam ad demonstrationem ejus infirmandm nihil afferre poruerunt adversarii ejus praeter numeros Ludolphinos, quos tandem vides esse falios. ddem in libro de Corpore Anglicè edito, Problema idem solvit per naturam Curvitatis; Et demonstratio clara est &facilis, quam ibi, si libe:, legas. Interea sume rectam aequalem chordae quartae tantum partis arcus AE, &illam quadruj lica. Statim videbis rectam illam conflatam ex 4 chordis quartae partis arcus BE, quae multo minor est quam arcus ipse AE, vix tamen sensibiliter differre a dimidia BS. Adeo ut minorem forte putes BF quam arcus BLD, nunquam majorem. An Paralogismis aliorum tantum tribuendum est (e iam ibi differentiae sunt valde senibiles) ut nostris ipsorum sensibus credendum non sit? Sei mihi consideranti valde paucos esse Geometras qui scribentem de motu possent essequi, aut qui naturam curvitatis perscretari sunt, &(quod nossi) argumenta a motu (in certamine de Cycloide Trohibita esse) Visum est non aliis uti Principiis quam Euclideis &receptis.