# Examinatio et emendatio 160

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/160

Ducatur quoque δy Sinus rectus totius arcus By, seceturque bifariam in 8. Praeterea producatur (s in n, ita ut (n sit dupla (2, id est aequalis chordae totius arcus By; est ergo (n duplus Sinus arcus Be, & proinde per ea quae demonstrata sunt (Prop. 37. recta X& Eadem Methodo ostendi potest producta secabit (n bifariam. quod perpetuo bisecando ita contingit. Itaque perpetua bisectione devenietur ad arcum minimum cujus Sinus haberi possit pro ipso puncto B; & propterea recta BC aequalis erit omnibus simul Sinubus vel etiam chordis arcus minimi, id est ipsius B, & propterea aequalis ipsi arcui By. Quare si a puncto X ducatur recta Secans arcum BL inter B & L, illa producta abscindet partem ipsius BF mensurandam a puncto B aequalem arcui abscisso mensurando item a puncto B. Quod erat demonstrandum. Prop. 46. Datum arcum quemlibet By dividere in ratione data. Fig. 21. Jungatur Xy & producatur ad BC in β, sitque ratio data Bβ ad B.. Deinde ducatur X. seeans arcum By in S. Quoniam igitur (per praecedentem) arcus By est aequalis rectae BC, & arcus BS rectae BI; erit ut arcus By ad rectam BC ita arcus BS ad rectam B I. Secatur ergo datus arcus By in S in ratione data rectae BC ad rectam BI. Sed si quantitates Rationis datae vel alterutra earum major sit quam semissis arcus BLD, sumendae sunt in eadem ratione minores, exempli gratia, ipsarum semisses, & operatio instituenda ut prius. Divisimus ergo datum arcum in ratione data. Quod erat faciendam. Quid ad haec dicent illi convitiatores Hobbii? B. Nescio. Sed etiamsi neque demonstrata neque vera haec essent morem tamen illum maledicendi illis qui aliter atque ipsi sentiunt non excuso; praesertim ex animi sententia scribentibus, nec studio partium veritatem oppugnantibus. Quando vero libros doctorum (ut habentur) hominum, maxime vero Theologorum, maledictis, dicteriisque (frigidis) refertos saepe videam, admirari soleo quo laesi, Unde tantae irae, & cui bono erumpunt. A. Laesi sunt, eo quod existimatio eruditionis suae, quae illis omnia est, laeia est. Sed ut iam conviciis manifestam faciant, causa nulla esse potest praeter ingenium illiberale. Convitium enim est indictio quaedam belli, sive provocatio ad pugnam, quam Leges prohibent. Vident elgo posse se impune maledicere silentio legum abutentes, ut mos est muliercularum, aut virorum imbellium. Credins tu authores Librorum quos modò dicebas plenos esse conviciorum, ad pugnam aptissimos esse? B. Minime omnium χέσαιντο γάρ ἐι μαχέσαιντο. Prop. 47. Describendae Cycloidis METHODUN. Sit Semicirculus BCD cujus Centrum A. Supponaturque punctum B moveri uniformiter in Arcu BCD, (qui sit divisus bifariam in C) &

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
