Latin
Prop. 45
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 161
Unproofread scanNot analysed yet
eodem tempore moveri eadem velocitate in recta AC. Sunt autem anguli ad A recti. Et (quia motus rectus Centri A aequalis est motui Circulari per Arcum BCD) quando punctum B est in D erit descripta a Centro A recta (transiens per C) aequalis ipsi Arcui BCD. Sit ea recta AE, cui aequales ponantur DF, BG, nempe quae possit decem (semiradios) AB; erit ergo AE sive DF aequalis arcui BCD. Compleatur rectangulum BDFG. Jain ad descriptionem Cycloidis dividatur tum Arcus BCD, tum recta BG in partes aequales quotlibet. E,o utramque lineam secui in par& rectam BG in totidem partes ad puncta α βγ. δεζη. θι. κλ. Et per illa puncta duxi totidem rectas diametro DB parallelas. Item per singula puncta divisionis Arcus BCD, singulas rectas lateri BG parallelas; quas appello parailelas al. i. udinis, ut quae designant partium circumferentiae BCD altitudines. Quibus constructis erit Arcus BI (pars Arcus BCD) aequalis Bae parti ipsius rectae BG, &tota BG toti Arcui BCD aequalis. In recta AE notentur divisiones eaedem quae sunt in recta BG, nempe 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. S. 9. 10. 11. E. Et Radio 10 ducatur Arcus a2 secans parallelam altitudinis primam in a. Quando ergo punctum B deberet esse (propter motum circularem) in arcu suo ad punctum 1, erit (propter motum rectum Centri) in puncto a. Motus enim Centri non variat altitudines circulatione acquisitas, quae semper sunt in Deinde radio 2β ducatur arcus Circuli Sealtiiudinum parallelis. cans parallelam altitudinis secundam in b. Quando ergo punctum B propter motum circularem deberet esse in suo arcu ad 2 erit propter motum rectum Centri in eadem parallela altitudinis ab b; eritque arcus a a aequalis arcui BI, &arcus S b aequalis arcui B2. Item si Radio 27 describatur arcus γe secans tertiam altitudinis parallelam in c erit arcus ye tripla arcus BI. Eadem Methodo constituuntur reliqua puncta d. e. fig. h. i. k. I. per quae puncta Cyclois debet transire, quae est descriptio Cycloidis. ConConsectarium primum. Manifestum hinc est Arcus omnes aae. β b. ycusque ad Arcum semicirculi GF esse in ranone continua Arithmetica. Consectarium secundum. Manifestum quoque est si plures fierent divisiones accuratiorem fore Cycloidem, ratione Arithmetica semper servata, &denique si arcus ducerentur eadem Methodo, tot quot duci possibile CI, impleretur spatium planum comprehensum duabus lineis curvis (nempe Arcu semicirculi GF &linea Cycloide FaB) &denique recta BG.