Latin
Prop. 48
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 163
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam ergo (per constructionem) quo tempore per motum circularem punctum B deberet esse in 3, eodem tempore per motum rectum debet descripsisse rectam arcui B; aequalem, erit recta Be ipsi arcui B3 aequalis. Itaque si vera sit Cyclois, non modo basi ejus DF aequalis erit arcui BCD, sed etiam omnis alia recta inter arcum BCD &Cycloidem intercepta basique parallela erit arcui sibi contiguo terminato in B aequalis. Quod si motus Centri rectus motui circulari per arcum BCD sit inaequalis, erunt parallelae interceptae Arcubus suis contiguis proportionales quidem, sed inaequales; &per consequens non erit ea vera Cyclois quam definivimus.