# Examinatio et emendatio 163

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/163

Quoniam ergo (per constructionem) quo tempore per motum circularem punctum B deberet esse in 3, eodem tempore per motum rectum debet descripsisse rectam arcui B; aequalem, erit recta Be ipsi arcui B3 aequalis. Itaque si vera sit Cyclois, non modo basi ejus DF aequalis erit arcui BCD, sed etiam omnis alia recta inter arcum BCD & Cycloidem intercepta basique parallela erit arcui sibi contiguo terminato in B aequalis. Quod si motus Centri rectus motui circulari per arcum BCD sit inaequalis, erunt parallelae interceptae Arcubus suis contiguis proportionales quidem, sed inaequales; & per consequens non erit ea vera Cyclois quam definivimus.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
