# Examinatio et emendatio 166-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/166-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/166-2

semicirculo genitori. Et triangulum BFD aequile duplo semicirculo genitori. Quoniam autem centrum gravitatis trianguli AFD est in recta DG ad I (nam FA est ad IA ut 2 ad 1 & ostensum est centrum gravitatis figurae Cycloidalis comprehensae Cycloide BfF & duabus rectis BD, DF esse in puncto L, & bilineum BFB aequale esse semicirculo genitori) ent bilineum BFB unum, quorum triangulum rectilineum BFD, vel etiam BFG est duo. Quoniam ergo centrum gravitatis figurae BfFD, quod est tria, est in L, erunt IL, LK inter se in ratione reciproca magnitudinum KL & LI. Si ergo punctum L statuatur centrum librae, triangulum BFD & bilineum BFB suspensa in I & K aequiponderabunt. Est ergo K centrum gravitatis bilinei BFB. Quod erat admonstrandum.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
