Latin
Prop. 59
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 168
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 60. Trilineum 6fm aequale est complemento quadrantis ERF ad quadratum Radii ER. Sunt enim triangula rectilinea FEf, FR6 aequalia, propter altitudinum inter se, &basium inter se aequalitatem. Quare utrumque eorum aequale est bilineo RFR. Est autem tam triangulum rectilineum GEF, quam trilineum 6sm aequale quadranti ERF, &proinde aequalia inter se. Itaque si auferatur commune triangulum rectilineum FfR, restabunt ab una quidem parte duo triangula FEf, FR6, quae sunt inter se ae qualia, &ambo simul aequalia duplo bilineo RFR; ab altera vero parte duo trilinea nempe triangulum rectilineum FfR, &trilineum 6fm, quae ambo simul aequaliâ sunt duplo complemento quadrantis ERF ad quadratum Radii ER. Sed cum duo triangula FEf, FR6 aequalia sint duplo bilineo RFR, erit triangulum Ff R aequale uno complementorum praedictorum (est enim quadrans aequalis duplo bilineo ipsius quadrantis ad quadratum Radii. RFR una cum complemento Quare trilineum osm aequale est altero complementorum. Trilineum ergo 6fm, &c. Quod erat demonst andum. Prop. 61. Spatium Cycloidale ABf terminatum duabus rectis AB, Af &curva Bemf aequale est quadranti ABC ena cum quadrato ABZC. Ostensum enim est (Prop. 52.) q od quadrilineum moCB terminatum duabus rectis me, 6C, &duabus curvis, arcu BC, &curva Bem, est aequale quadranti ABC. Cui additum spatium 6fm aequale (ut in praecedente ostensum est) complemento quadrantis ABC ad quadratum ABZC facit planum comprehensum a duabus curvis Bnif &arcu BC, &a recta fC, aequale quadrato ABZC. Cui si addatur rursus ipse quadrans AB(, fit totum planum terminatum duabus rectis AB, Af, &curva Bmf aequale utrique simul, quadranti ABC &quadrato ABZC. Quod erat demonstrandum. B. Cum Rectangulum fLC duplum sit quadrantis ABC, &rectae parallelae quae complent trilineum fBCf crescant a puncto B secundum progressionem Arithmeticam usque ad Cf aequalem arcui BC, Ego credidissem, juxta doctrinam wallisii in sua Arithmetica Infinito um, spatium planum fBCF aequale esse dimidio Rectangulo fπZC, id est quadranti ABC. A. Vides ergo tegulae Wallistanae falsitatem, &quod extra figuras rectangulas &earum partes nihil valet.