# Examinatio et emendatio 169-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/169-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/169-2

Prop. 62. Solidum descriptum a plano Cycloidali BFDE moto super balem DF per quadrantem circuli est aequale duabus tertiis Solidi quod sit a rectangulo DG moto item super eandem basem, & per quadrantem circuli. Intelligatur rectangulum DG moveri super basem DF immotam, donec rectae DB, FG, caeteraeque intermediae parallelae descripserint singulae suos quadrantes; quo facto, dictum rectangulum DG insistet plano chartae perpendiculariter in communi sectione DF; eritque descripta quarta pars Cylindri recti. Erit autem arcus quadrantis descripti ab una quaque parallelarum dictarum, aequalis arcui BCD, & quotalibet pars ejus aequalis parti cognomini arcus BC. Praeterea Sinus rectus quotaelibet partis arcus quadrantis descripti aDB, aequalis erit chordae tibi enim arcus quadrantis arcui arcus cognominis descripti ab AB. semicirculi est aequalis, si fumantur in utroque eaedem partes, quae recta chorda est arcus sumpti in semicirculo, eadem recta erit Sinus rectus arcus analogi in quadrante. Itaque si ducatur recta parallela & aequalis rectae DB, terminata in DF & BG secans Cycloidem in I, parte duodecima arcus BCD, etit chorda BI aequalis Sinui recto partis duodecimae arcus quadrantis descripti Radio qui sit aequalis rectae DB.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
