# Examinatio et emendatio 170

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/170

Quare si in arcu quadrantis descripti a parallela per 1, sumatur pars ejus duodecima, & demittatur inde in Chartae planum recta perpendicularis, incidet illa in parallelam altitudinis quae transit per 1. Similiter ostendi potest quod si sumatur pars sexta, id est arcus B2, Sinus rectus duarum duodecimarum partium arcus quadrantis descripti a parallela per a, ea incidet perpendiculariter in parallelam altitudinis quae transit per 2. Et sic de caeteris partibus quadrantis. Itaque arcus quadrantum descriptorum a rectis parallelis ipsi DB, decrescunt in ratione Arithmetica, donec evanescant in puncto F. Plana autem quadrantum eorundem decrescunt in ratione arcuum duplicata. Quare aggregatum quadrantum omnium descriptorum a dictis parallelis sumptis usque ad Cycloidem, id est Solidum descriptum a plano Cycloidali? BfFDB est ad Solidum descriptum a conversione spatii Cycloidalis externi BGFfB. Et ad Solidum descriptum a rectingulo DG ut 2 ad 3. Quod erat demonstrandum. Consectarium. Sequitur hinc auod solidum descriptum a triangulo FBD, solidum descriptum E BFB, & solidum descriptum a plano Cycloidali externo ue esse inter se aequalia; & unum quodlibet eorum aequale quartae parti Coni, ejusdem altitudinis & basis cum Cylindro descripto a rectangulo DG. Est enim Conus, id est solidum descriptum a triangulo rectilineo DGF converso super rectum DF, tertia pars Cylindri descripti a revolutione rectanguli DG super eandem rectam DF. Consect. 2. Manifestum hinc est eadem Methodo demonstrari posse, sumptâ quavis aliâ parallela altitudinis, ut Af, terminatâ ex una parte in diametro DB, ex altera parte in Cycloide, & ductâ fa perpendiculariter ad BG, Quod solidum factum a conversione plani Cycloidalis BuufA circa rectam Af per quadrantem circuli aequale esse duabus rertiis solidi facti eodem tempore a conversione rectanguli Aπ supra eandem Af.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
