Latin
Prop. 64
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 173
Unproofread scanNot analysed yet
Quare quando in conversione trianguli FDT, y V est ad planum chartae erecta, erit punctum V centrum gravitatis semicirculi descripti a semidiametro yX. Et sic continget in intersectionibus rectarum omnium (quae sunt Parallelae rectae DB) cum recta FT, ut centra gravitatis quadrantum descriptorum ab ordinatis in triangulo FDB, sint in interiectionibus ipsarum ordinatarum cum recta FT. Sed intelligendum est triangulum FDT erectum esse ad planum chartae. Itaque omnes semicirculi descripti a conversione trianguli FDB super basem FD aequiponderabunt super rectam FT, erectam ad planum chartae. Sed quod aequipo: derabunt etiam super γy similiter erectam manifestum est ex eo quod Fy est ad yD ut 3ad 1. Est ergo centrum gravitatis Semiconi descripti a triangulo FDB in pencto V elevato perpendiculariter super planum chartae sive Horizontis in γ; &distat a puncto y quod est in base, tanrum quanta est3 arcus semicirculi descripti a semidiametro yX, sive dodrante rectae DB. Rursus, quoniam centrum gravitatis quadrantis ABC est ad r in recta Az quae dividit arcum BC bifariam, erit quoque centrum gravitatis quadrantis descripti a DB in recta quae dividit arcum quadrantis ejusdem bifariam; distabitque tantum a puncto D quanta est dupla AV. Sumatur Dp aequalis duplae AV, ductaque Fq secet rectam γy in υQuoniam ergo Do est distantia centri gravitatis quadrantis descripti semidiametro DB a puncto D, &AV est in recta quae dividit arcum BC bifariam, erit quoque γυ distantia centri gravitatis quadrantis descripti a y X &in recta quae dividit arcum ejusdem quadrantis y X bifariam. Idem accidit in caeteris omnibus ordinatis trianguli FDB. Est igitur Fo diameter aequilibrii solidi quod fit a conversione trianguli FDE super basem FD. Et recta γυ sumpta in recta quae dividit arcum quadrantis descripti a yX bisariam Diameter aequilib. ii altera, &γυ dodrans sive ¼ rectae Do, id est, duplae Aν. Itaque punctum intersectionis ambarum YV &Fo id est punctum ipsum v est centrum gravitatis Solidi quod fit a conversione trianguli FDB per quadrantem circuli. Quare Solidi quod fit, &c. Quod erat demonstrandum. Consectarium. Centrum gravitatis quartae partis Cylindri descripti a conversione integra rectanguli DG super latus FD est in plano quadrantis descripti a ((in distantia a puncto (quod est in bise tanta quanta est De, &est in recta quae dividit arcum ejusdem quadrantis bifariam. Et centrum gravitatis dimidii Cylindri ejusdem est in recta quae ex (erigitur plano chartae perpendicularis in distamia aequali rectae DT. Prap.