# Examinatio et emendatio 177

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/177

Dato centro gravitatis semicirculi, datur quoque centrum gravitatis dimidii ejus; atque etiam cujuslibet Sectoris qui sit semicirculi quotalibet pars. B. Methodo (ut videtur) eadem qua centra gravitatis partium Cylindri facti a conversione plani DG circa DF inventa sunt, inveniri possunt etiam centra gravitatis partium Cylindri facti a conversione ejusdem plani DG circa DB; Quid ergo ea quae restant non demonstras? A. Primo quia haec parata habui, caetera nondum contemplatus sum. Secundo, quia alia Figura describenda esset, in qua semicirculus, cujus diameter est DF esset describenda, & non paucioribus lineis quam haec onerata est, oneranda; id quod mihi quidem operae pretium esse non videtur. Nam semicirculorum quidem, & quadrantum, & aliorum sectorum centra gravitatis cognoscere, utilitatem aliquam habet ad magna aedificia, propterea quod saxa grandia talis formae appensa a centris gravitatum suarum elevari in altum possunt Horizontaliter, & proinde aptè collocari; quod aliter fieri non potest, sine multo labore, atque etiam periculo, ne dum vectibus detorqueantur, diffringantur. B. Redigis mihi in memoriam fabulam Vulpis & Racemi. A. Irride quantum libuerit, ego haec nihilominus relinquam illis quibus longius speratur tempus vivendi. Credo te qui demonstrationibus legendis animum acriter intendere solitus es, satis jam tandem defatigatum esse. B. Ego vero minimè. Delector enim Paradoxis, qualia sunt haec quae legimus ferè omnia. A. Itane ais? B. Quid ni? Quod punctum magnitudinem, etsi aliquando non consideratam, aliquam tamen habeat, Paradoxum non est? A. Est quidem, sequutis doctorum authoritatem; utentibus autem ratione propria Paradoxum non est. B. Quod Ratio ea quidem quam habent inter se duo inaequalia quantitas sit, ea vero quam habent duo aequalia quantitas non sit, Paradoxum est. Quod in tribus gontinuè poportionalibus quorum primum est minimum, Ratio prinm ad secundum semissis est Rationis primi ad tertium. Quod angulus rectilineus est quantitas conversionis Radii circa centrum. Quod angulus Contactus est quantitas, esse tamen angulos ad quos ille rationem habeat nullam.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
