Latin
Prop. 68
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 179
Unproofread scanNot analysed yet
Maximam partem Effectuum Naturalium deducit ille a motu quodam quem vocat Circularem Simplicem, quem motum vereor ne Lectores, exceptis paucis non satis concipiant. Nam etsi talis motus ad producenda Phaenomena Naturae ferè omnia sit omnium motuum aptissimus, quia tamen a nemine ante illum animadversus &explicatus est, Lectores pauci ductum Orationis, qua motus ille describitur &Computatur, facile sequi possunt. A. Si quis manu teneat corpus aliquod figurae cujuscunque, puta Pilam, e qua Pila promineret stylus scriptorius, an difficile est imaginari quo modo ille eo stylo possit literam aliquam Alphabeti ductu continuo exarare? B. Nihil facilius. A. Quod si plures simul styli prominerent, ita, ut tabellam aliquam omnes simul tangerent, nonne idem eodem tempore literas plures exarare poterit? B. Mille si vult, &tot sint styli. Sed illae erunt omnes inter se similes et aequales. A. Id quidem manifestum est. Sed quis interea motus &qualis dicetur totius Pilae. B. Profecto, quem motum habet unius styli cujuslibet cuspis, eundem habebit cuspis styli alterius cujuscunque; imo vero punctum unum quodlibet tum Pilae tum manus. A. Motus jam Pilae ipse est, quem appellat ille Motum Circularem Simplicem, non modo quando Pilae puncta describunt Circulos, sed etiam quando quaslibet alias describunt figuras, modo puncta illa motu suo ad loca redeant unde moveri inceperunt. Cujus motus proprietas una est ut quaelibet linea in Pila sumpta feratur sibi semper Parallela. Notandum est etiam hoc, Quod Naturae non repugnat tali motu quamquam velocissimo describi posse figuram etiam minutissimam. Hunc motum Telluri quidem toti attribuit Copernicus; Hobbius autem etiam Soli, &Planetis omnibus, &singulis etiam minimis eorum partibus. Aliam ejusdem motus proprietatem ostendit esse quod Heterogenea segregans congregat Homogenea. Atque ex his proprietatibus causas reddit omnium ferè Phaenomenan Naturalium, sum, satis probabiles, tantas ubique Magnitudines &Velocitates supponens quantas effectus cujus causa quaeritur postulat.