# Examinatio et emendatio 182

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/182

est a Summo Imperante, sed tantum sententiam tuam de Forma Regiminis summi subindicasti, de qua hoc loco disputare nolo. Dicam tantum, quod est verissimum, si singuli Cives representari se jusserint ab uno homine, & per consequens, illius esset Imperium Summum, id quod ille jusserit non minus pro justo habendum esse, quam si idem jussisset Senatus & Plebs eandem habentes anthoritatem. Nihil ergo in Politica peccavit certè hactenus. B. Nihil profecto. Sed Parturit jam Anglia, & hoc ipso die speratur nascitura Pax & Imperium firmum. Quod nisi Justitiae Libra Gladius Belli, & Virga scholae in eadem sint manu, diuturnum esse vix potest. A. Finem ergo sermonibus nostris tandem imponentes, si placet surgamus, & precemur Deum, ut illis qui de Imperio Anoliae nunc deliberant, id decernant quod ad ipsius gloriam amplificandam, & ad statum Civitatis confirmandum erit convenientissimum; maximè verò ut velint Imperium in eum locum, unde avulsum est, restituere. B. Amen. FINIS. Quae sequuntur, Correctiones quaedam sunt libri de Corpore Latinè editi, quorum correctiones ex Editione Anglica hic apponuntur, eo fine ut liber ille, si cui dignus videbitur aliquando qui operâ sua, unà cum caeteris Sectionibus denuò imprimatur, veniat in manus Lectorum emendatior. Si vero non videbitur, quid mea qui abeo? In locum Capitis decimi octavi substituatur quod sequitur. & Paraboliformium linearum De Rectarum Aequatione. 1. Datae lineae Parabolicae aequalem ex hibere rectam. 2. Datae lineae curvae Parabolastri primi, sive Parabolae cubiformis, rectam invenire aqualem. 3.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
