Latin
Prop. 68
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 183
Unproofread scanNot analysed yet
De rectis inveniendis caeteris ex genere Parabolico curvis lineis aequalibus methodus Generalis. 1. Datae lineae Parabolicae aequalem exhibere rectam. Sit linea Parabolica data ABC (Fig. 1.) &inventa diameter ADDucatur basis DC, &compleatur Parallelogrammum ADCE; jungaturque AC, &divisâ AD bifariam in F, ducatur FH aequalis &paDerallela rectae DC, secans AC in K, &lineam Parabolicam in O. inde inter FH &FO sumatur media proportionalis FP, ducanturque rectae AO, AP &PC. Dico duas rectas AP &PC simul sumpas aequales esse lineae Parabolicae ABOC. Nam linea ABOC cum sit Parabolica, generata est a concursu duorum motuum, altero uniformi ab A ad E, altero eodem tempore uniformiter accelerato a quiete in A ad D. Cum autem motus ab A ad E sit uniformis, potest AE repraesentare tempora utriusque motus. Sit ergo AE Tempus; quare rectae in Semiparabola Ordinatae designabunt partes temporis in qua corpus quod describit lineam ABOC est in unoquoque ipsius puncto, ita ut quemadmodum in fine temporis AE vel DC corpus illud est in C; ita in fine temporFO erit in O. Ft quoniam Velocitas in AD crescit uniformiter, id est in ratione temporum, eaedem Ordinatae in semip arabola designabunt perpetua incrementa Imperû:, donec fiat maximus, qui maximus Imnetus designatur a base DC. Itaque supposito quod motus sit uniformis, corpus quod est in A, tempore FK, propter concursum duorum motuum uniformium in AF &FK, movebitur uniformiter in AK. Et KO erit incrementum Impetus (vel velocitatis) acquisiti tempore FK; &AO describetur uniso miter a concursu duorum motuum uniformium per AF &FO, in tempore FO. A puncto O ducatur OL Parallela rectae EC, secans AC in L; &LN parallela DC, secans EC in N, &lineam parabolicam in M, &producatur ex altera parte ad AD in I; eruntque IN, IM, &IL (per conin ratione continua, &aequalis tribus constructionem parabolae) rectis FH, FP, &FO singulae singulis; &recta quae sit rectae EC parallela transiens per M, incidet in P, &proinde OP erit incrementum Impetus acquisiti tempore FO vel IL.