Latin
Prop. 68
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 185
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque si supponatur motus uniformis ab A ad F in tempore FK, describetur a concursu duorum motuum uniformium per AF &FK, linea AK uniformiter; &KO erit incrementum Impetus pro tempore; &per concursum duorum motuum uniformium per AF &FO, describetur Linea AO uniformiter. Per punctum L ducatur recta LMN parallela DC, secans rectam AD in I, curvam ABC in M, &rectam EC in N; &per punctum M rectam PMQ parallelam &aequalem AC, secans DC in Q, &FH in P. Itaque a concursu duorum motuum uniformium per AF &EP, in Tempore FP describetur uniformiter recta AP. Et LM vel OP erit incrementum Impetùs addendum pro tempore FO. Et quia ratio IN ad IL triplicata est rationis IN ad IM, ratio FH ad FO erit etiam triplicata rationis FH ad P. Et Impetus acquisitus tempore FP est PH. Itaque cum FH sit aequalis PC quae designabat Impetum totum acceleratione acquisitum, nullum amplius Impetûs incrementum computandum est. Jam in tempore PH si supponatur motus uniformis ab H ad C, describetur uniformiter a duobus motibus per CH &HP uniformibus recta linea PC uniformiter. Cum ergo duae rectae AP &PC descriptae sint tempore AE cum eodem incremento Impetûs, quo curva linea ABOC describitur eodem tempore AE, id est cum linea composita a rectis AP PC. &linea ABOC transcursa sit ab eodem corpore eodem tempore, &aequali velocitate, ipsae lineae erunt aequales. Quod erat ca. demonstrandum. Eadem Methodo recta linea inveniri potest aequalis lineae curva cujuscunque Semiparabolastri eorum quae disponuntur in Tabella Articuli 31 Capitis 17'; nempe, secando Diametrum bifariam, &procedendo ut antè.