# Examinatio et emendatio 19-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALUGS PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/19-2

A. Vides ergo causam cur illae scientiae, quarum subjectum est quantitas solae habitae sunt ab Antiquis Mathematicae, & sic appellantur etiam hodiè. Itaque si illo tem orè doctrinae, Moralis & Civilis, fuissent demonstratae, cur non credam & illas pro Mithematicis haberi potuisse? Non enim subjectum, sed demonstrationes faciunt Mathematicam. Transit jam ad scientiarum Mithematicarum species. [Sunt autem disciplinae Mathematicae aliae Purae, aliae Mixtae. Puras dicimus illas quae Quantitatem absolutè consideratam tractant, prout a materia abstrahitur.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
