# Examinatio et emendatio 21

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/21

I Neque interim M. chanices, & Architectonices obl. vscendum est. Quarum utraque (praesertim Mechanica) Geometricas Mensuras ita ad molem corpoream applicat, ut & interim Ponderum & Virium M.tricium rationem Rursus Mechanicam annumerat scientiis, quasi Mechanici habeat. esset demonstrare. Mirum ni & Calceamentaria Mathematicis Mixtis annumetanda sit, quia metitur pedem. B. Antequam transeas ad Cap. 2* praesta quod promisisii scientiarum distributionem & singularum Definitione: accuratas. A. Cum scientiae nec sine ratiorinatione acquirantur, neque in ratiocinatione locum habeant voces ambiguae, quales sunt Metaphorae, & totum Troporum genus, antequam accin amur ad ratiocinationis opus, nempe scientias, discamus oportet accurate loqui, id est, praesinitò loqui. B. Quid illud est prae anitò loqui? A. Praefinio loqui, est vocabulis uti praedesini is, praesertim illis ex quibus constare debent conclusiones demonstrandae. Sunt enim Definitiones Principia scientiarum sive propositiones in demonstratione omnium primae, quae nisi accuratae sint, quae sequuturae sunt omnes incertae erunt. Accuratè autem definire, dependet ab intellectu Vocum, ab observatione quomodo significationes earum pro diversitate circumstantiarum variantur, & quid sit quod in omni illa significationum varietate est commune; nam id quod per vocabulum aliquod ubique intelligitur, illud est significatio ejus accurata. Quod si necessarium aliquando fuerit, ut vocabulo utamur novo, facile est illud lefinire, id est, quid nos vebo nostro intelligi volumus explicare. Itaque hoc recte ficere ante omnes scientias discendum est. Et haec quilem sive Peritia, sive Prudentia recte definiendi, quae acquiritur experientia circa verborum usum, vocnut Philosophia Prima. B. Supponamus autem hominem ratiocinari accurate jam posse. Quaero quot sunt scientiae, & quomodo per Definitiones proprias aliae ab aliis distinguuntur? A. Una est omnium rerum scientia unive salis, quae appellatur Philosophia, quam sic definio. Philosophia est Accidentium quae apparent. ex cognitis eorum Generationibus; & rursus ex cognitis Accidentibus, Generationum (quae esse possunt) per rectam ratiocinationem cognitio acquisita. Quaerunt enim Philosophi omnes circa rem cognitam, vel quid ab ea produci potest, vel unde ipsa produci potuit. Quot sunt ergo rerum species tot sunt Philosophiae totius partes sive scientiae particulares.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
