Latin
28
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Praedicato, Nomen quod sit aggregatum omnium Nominum quibus Homo distinguitur a rebus caeteris omnibus. Exempli causa, distinguitur ab omnibus Accidentibus per nomen Corpus; a caeteris Corporibus per nomen Sentiens; a cateris Sentientibus (sive Animalibus per nomen Rationale. Itaque si dicamus Homo est Corpus sentiens Rationale, erit illa propositio Definitio Hominis. Nomina enim quae ad faciendum Praedicatum aggregantur complicata sunt in una appellatione illa Hoo, ipsumque Hominem ab omni alia re distinguunt, id est, quid sit definiunt. A. Recte dicis, neque quicquam aliud fecisti praeterquam quod resolvisti vocem Homo in partes suas. Fuisset autem satis illi qui praedefinitum haberet Animal posuisse, Homo est Animal Rationale. Definitio ergo Definitionis accurata erit haec.