# Examinatio et emendatio 31-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/31-2

priùs utramque aequalem esse AB? B. Minime, neque id dicit Wallisius. A. Si sciri non potest AC, & BC, esse inter se aequales, antequam sciamus utramque earum aequalem esse AB; neque potest demonstrari illud sine Demonstratione hujus. B. Verum est. A. Est ergo Demonstratio hujus, pars Demonstrationis illius. B. Video quo tendis, nimirum, ad id quod dixisti paulò ante, Demonstrationis Definitione, nempe esse eam Syllogismorum seriem cujus Principium est in Definitione, & finis in Conclusione ultima;; quod & verum est, & manifestum facit Demonstrationem totam cujus Conclusio est AC, BC esse inter se aequales, esse Demonstrationem directam τῦ διότι. Nam utramque AC, BC aequalem esse AB Demonstratum est per Causam efficientem, nempe per constructionem duorum Circulorum (permutatis centris) super eandem rectam AB. Imò verò eadem illa constructio causa est quod duae vel quot vis Lineae rectae inter se aequales sint. Nam Radius quo Circulus describitur, mensurat per ἐρόρμοσιν distantiam a centro ad circumferentiam in locis infinitis eandem. Non ergo est illa demonstrandi ratio ostensiva τὸ ὅτι. A. Neque placet mihi illa ipsa distinctio Demonstrationis in Ostensivam & Deductivam ad impossibile. Non enim loquutio est Doctori scientiarum praesertim Mathematicarum satis accurata. Nam Demonstratio Ostensiva idem est quod Demonstratio Demonstrativa. Est enim altera, ea quae tendit rectâ viâ ad ipsam Propositionem; altera, ea quae tendit ad contradictoriam ejus, viâ (primò) rectâ, deinde (per conversionem) ad propositionem ipsam. B. Quoties audio quemquam dicete Demonstrationem του ὅτι, vix me, contineo ne interrogem τοῦ ὅτι τί, sed me contineo tamen, ne quod omnes se scire dicant, solus videar ignorare. Dic ergo, cum in omni Demonstratione dicant Quad verum est, vel Quod falsum, quomodo una Demonstratio est Quod, alia Propter quid?

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
