# Examinatio et emendatio 33-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/33-2

denominat, earum partium numerator, numerat 4. Sed Unum denominat ipsum integrum indivisum; sunt ergo1/ quatuor Unitates. B. Itaque hoc dicit, Illos qui Unitatem numerum esse negant, tunc solummodo id negare, quando Unitas fit Denominator fractionis ut in 2 vel A. Dicit ergo Wallisius, Cdum quatuor tantundem valent ac quatuor Unitates, vox illa Unitates nec Numerus est, nec pars numeri, sed vel numeri denominatio seu denominator, vel ipsum numeratum. B. His ergo verbis vides ut ipse, quae obscura ante erant, clare eloquutus est. A. Ita clare, ut scias quid illis contingere necesse sit, quibus ante nascuntur opiniones, post quaeruntur argumenta q ibus possunt defendi; nimirum, quemadmodum iis accici: qui in tenebris oberrant, ut quacunque moveantur impingant in a iqua offendicula. Nam ut Vnitatem sustineat esse Numerum, Unitates, id est plures, numerum esse negat; nec quatuor, aut tres, aut quot vis Unitates Numerum esse patitur. B. Non negat quatuor Unitates esse Numerum, sed vocem illam llritates numerum esse negat. A. Quis nescit vocem illam Unitates, aut si vis, vocem illam numerum non esse Numerum?

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
