Latin
39
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 39
Unproofread scanNot analysed yet
abesses. Sunt autem tota Philolo, ica. B. Nonne erudite scripta sunt? A. An quae nec utilia, nec salsa, nec miranda sunt, placere posse arbitraris? Capite sexto, ubi pollicetur nominum numeralium Latinorum omnium derivationem a nominibus numeralibus Graecis, nihil praestat praeterquam quod conjecturam faciat a similitudine literarum. Ut taceam autem quod promissi oblitus deducit Secundum a (non Graeco) Sequor, quid tritius esse potest quam Duo a Sv Tres a τρεῖς. Sex ab ἐξ, Septem ab ἔπτα, Octo ab ὅκτο derivare? Quid ineptius quam Bellum a πόλεμος deducere, &Unum dicere quasi ὁ ἐν (mallem quasi ουν&) &inde per Hoenum, Fohenum, Boenum, venire ad bonum, quia Scholares dicunt Unum &Bonum esse convertibilia à Praeterea quinque à πέντι ridicule deducit, atque etiam impudenter, mutanda πέν in quin &τε in que. B. Fateor curiusculum esse hoc. A. Nec minus Centum ab ἕκατον; &Mille a μόρια vel potius a μύρια &χίλια, &quatuor a τίσσαρες. B. Merini eum a τίσαρες processisse ad τέτταρες Atticum, inde ad Poeticum πίσυρες inde ad πίτορες postremò ad Cambricum pedwar &Armoricum pevar. At a πίτυρα vel πέττορα vel πέτορα facilis est transitus, ad quatuor, propter affinitatem literarum p &qu in quispiam, &quisquam, nuspiam &nusquam. A. Credin ita esse? B. Scio Massiliam fuisse Phocensium coloniam Aeolorum; itaque nomen πέτορα (si Aeolicum sit) pouisse à Massiliensibus venire at Gallos, Callorum colonia erant Cambri, seu Walli. Cur ergo non potuit ex πίσορα (si vox, inquam, ea sit Aeolica) fieri pevar. A. Potuit. Sed unde didicit ille quatuor Aeolice dici πέτορα, aut omnino vocem illam esse Graecam?