# Examinatio et emendatio 40

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/40

B. Forte qui pro certo habebat vocem quatuor, a voce πέτορα derivatum esse nec videbat quomodo id aliter fieri potuit, dubitare noluit quin ibi esset vox πέτορα ubicunque esset πίσυρες & debere πύσυρα verti Atticè in πίττυρα, & postea in πέτορα ut facilis esset transitus ad quatuor. A. Julius Scaliger deducit. quoque quatuor & quinque a Graeca origine, sed aliter. Nimirum, cum antiquissimis temporibus tria tantum numerorum nomina, haberent ἔν, δύς, τρία, dicebant digitis numerantes post τρία, χάτερον, & post quatuor κὶ ἐν κὲ quae Latini pronunciabant quatuor & quinque. B. Subtiliùs Scaliger, sed uterque nugatorie. A. Idem censeo. Tranfeamus ergo ad Caput septimum, B. Imò vero ad Decimum; nihil enim continent Septimum, Octavum & Nonum, praeter numerorum variam scriptionem, nimirum in Cap. 7. modum scribendi numeros per literas Alphabeti communem Graecis & Hebraeis; in octavo item, modum scribendi per literas Alphabeti communem Graecis & Latinis; in nono de Cyphris maxima ex parte satis cognitis, caetera partim frivola partim aliena; sed a voce cyphra ortum habuisse docet voces cyphrandi & decyphrandi pro scriptura occulta, & ejusdem explicatione. [Qua scribendi ratione tempore belli civilis, cum omnes fere uterentur, non pauca huJismodi scripta in itiuere suo (nota quod in Anglia itinera faciunt Epistolae) intercepta ipsi (ut ait) explicanda tradebantur. Et quidem eorum nonnulla tam insuperabili difficultate involuta videbantur, ut fere de illorum explicatione desperaverit, nec nisi post diuturnam inquisitionem incredibili labore superaverit. Quorum non pauca specimina in publica Bibliotheca Bodleyana Oxoniae conservanda tradidit. A. Ad scientiarum Wallissianarum cumulum una defuit gloria bene deciphrandi; meritò ergo peritiam istam suam ignorari noluit. Praeseruim cum Thuanus vitam scribens Francisci Vietae Geometrae & Algebristae (ante Wwallisium) maximi, ingenium ejus ab eadem facultate laudavisset. Nam cyphrae Symbola sunt, & earum cognitio est pars Symbolicae. Itaque aequum erat ut ab ea Arte, ipse (ut cui deerat laudator similis Thuano) laudaret sese. B. Incipit hinc jam opus Arithmeticum, sed antequam ad examinationem ejus veniamus, non abs re fore arbitror si Geometriae & Arithmeticae Principia, quantum fieri potest, accuratissime statuamus, praesertim ea quibus utuntur (ab Euclide) Mithematici omnes; ut quae in illis accurata sunt etiam nos utamur, quae accurata non sunt corrigamus, & quae desunt suppleamus. Sunt enim vera & accurata Principia legitimarum demonstrationum κριτῆριον unicum. Definitio ergo puncti accuratene tradita est ab Euclide, nempe haec, Punctum est cujus nulla est pars?

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
