Latin
41
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 41
Unproofread scanNot analysed yet
A. Accurata est, sed è Geometris plerisque male intellecta. Nam veiba haec cujus nulla est pars, ita intelligunt, quasi scriptum esset cujus nulla potest esse pars. Nonne videtur tibi aliud esse Actum negare, aliud negara Potentiam? B. Negatur Actus tum cum dicitur esse Indivisum; negatur potentia cum dicitur esse divisibile. Euclidis ergo Definitio tollit Puncti divisionem, at quantitatem non tollit. Nihil enim impedit quo minus Quantum sit id quod est Indivisum. Illi vero, qui dicunt Punctum esse Indivisibile, omnino tollunt quantitatem ejus, &faciunt ut sit Nihil; quod aliquoties facit Wallisius in omnibus ejus libris Mathematicis. 4. Divisio est opus intellectus, intellectu facimus partes; itaque Astronomi non in Coelum ascendunt ut sphaeras dividant, sed quasi divisas considerant. Idem ergo est partes facire, quod partes considerare: Ego vero Punctum eodem sensu, sed ut voce ex uti possimus, aliis verbis ita definiendum accuratius esse censeo. Punctum est Corpus cujus non consideratur (id est, non intrat in Demonstrationem Geometricam) ulla Quantitas. B. Secundùm Definitionem hanc, impossibile est (ni fallor) ut longitudo arcûs Circuli comparari possit, cum recta linea (quod faciunt Gyclometrae) per doctrinam Tangentium &Secantium. A. Quid ita? B. Nonne potest Sector Circuli quilibet in partes quotlibet dividi, quae partes omnes erunt totidem Sectores mino: es? A. Potest. Quid tum? B. Nonne Sector quilibet desinit in Punctum? A. Ita. B. Si ergo quadrans Circuli (exempli causa) in Millies Mille Sectores minores divisus sit; nonne udem Sectores compositi sunt Quadrans? A. Etiam. B. Et cum arcus illi arcum constituant quadrantis, nonne te Centra eorum constituent quadrantis Centrum A. Rectè; &quia Centrum quadrantis pro Puncto haberi potest, habebimus Punctum Punctis Millies Millibus aequale. Jam qui Tangentium &Secantium magnitudines calculant, pro puncto sumunt totius Arcus dividendi Centrum; &proinde Latitudines Linearum majores justo, nempe unam lineam alia lariorem faciunt, &pro exilissimis Sectoribus exi issima computant rectingula.