# Examinatio et emendatio 43

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/43

Praeterea intelligi non potest quomodo linea recta ex aequo (id est aequaliter) interjacere inter sua extrema dicatur, nisi intelligamus prius quid fit aquale. B. Definitio aequalium ab Euclide, nescio qua de causa, praetermissa est, quanquam circa Aequalitatem & Inaequalitatem omnis versetur Geometria. A. Axioma octavum ad Elementum primum Euclidis, instar definitionis est aequalium Linearum, vel etiam aequalium Superficierum, nempe hoc Quae sibi mutuò congruunt ea inter se sunt aequalia. B. Non est ea Aequalium definitio; quanquam vera propositio, & quae multis Theorematis demonstrandis satis bene inservierit, sed videtur potius descriptio quaedam ejus quod faciunt illi qui magnitudines rerum meriuntur. Nam qui mensurant, mensuram congruere faciunt cum mensurato. Defini ergo Aequalia. A. Aequalia sunt inter se corpora, quae eidem loco congruere possunt. Et Aequales magnitudines sunt magnitudines aequalium Corporum. B. Hae quidem definitiones sunt Corporum & Magnitudinum Aequalium, non autem simpliciter aequalium. Nam temparum, motuum, ponderum aliarumque rerum multarum aequa itati, neutra earum applicari porest. A. Tempora, Motus, Pondera aequalia seorsim definienda sunt ea esse quorum mnsurae (sive Corpora qvibus menitrantur) aequales sunt. B. Nondum definiisti quid sit ἀκριβῶς linea recta. A. Recta Linea ea est quae per totam viam ab uno termino ad alterum aequaliter distat a quibustibet Lineis similibus & aequalibus inter se & eosdem habentibus terminos. B. Intelligo. Sic Axis Terrae Linea est recta, propterea quod aequaliter distat per totam viam a circumferentiis dutim pluriumve circulorum Meridianorum. A. Sed neque definitio haec intelli,i potest, nisi ab iis qui intelligunt quaenam Lineae similes vel dissimiles dicendae sunt. Itaque rectissime fecisset Euclides si Lineam Curvam prius definisset. B. Quid est Linea Curva? A. Linea Carva est cujus termini, salva quantitate, diduci possint. B. Nam qui aliquid Curvum facit, vel ex Curvo magis Curvun, rernciuom aui at. PI. ITIMMMoeL defniM LVLU termini diduci non possunt. Definitio quinta est, Superficies est quae longitulinem latitudineque tantum habet. A. Bona est. Sexta. Superficiei termini sunt Lineae, similis est tertiae, nec definitio, sed propositio, qua significatur Lineas non esse considerandas ut extra superficiem terminatas, sed in ipsa, ut Puncta in Linza quam terminant. B. Quid est Superficies plana?

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
