Latin
44
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 44
Unproofread scanNot analysed yet
Nam definitio quae traditur ab Euclide eodem laborat vitio quo quarta. Illud enim ex aequo suas interjacet Lineas non est intelligibile. Defini ergo superficiem planam. A. Faciam. Sed definienda est prius Linea. Est ergo Linea, via qua fertur motum Punctum. Et Supirficies plana via Lineae ita motae, ut singula ejus puncta singulas describant Lineas Rectas. Definitio octava est Anguli plani haec, Planus Angulus est du irum in plano se mutuò Tangentium, &non in directum jacentium alterius ad alterum inciinatio. Hujus Definitionis vitium primum est obscuritatis; nempe in voce inclinatio. Nam secundum Euclidem inclinatio esse non potest nisi in Angulis acutis, itaque Angulus rectus nullus est. Secundum vitium est falsitatis; Nam Recta &Curva ita constitui possunt, ut nec jaceant in directum, nec constituant Angulum, ut in Angulo Contactus, nisi putaret Angulum Contactus, esse Angulum; quod negat post Politarium Wallisius. Itaque illis, non Enclidi falsitas haec imputanda sit. Et praeterea quia duo Anguli Recti compositi faciunt Angulum, nimirum recti duplum, &tamen in directum jacent contra hanc Definitionem. Postremò Angulus quem faciunt duae circumferentiae vel circumferentia &recta mutuo sese Tangentes, com parari posset quoad quantitatem cum quolibet Angulo alio Plano, quippe cui convenit Definitio haec Anguli plani universalis. Sed non Anguli plani omnes comparari possunt. Est ergo vitiosa definitio. B. Quomodo definis tu Angulum planum accuratius? A. Sciendum est vocem hanc Angnlus planus aequivocam esse. Nam cum in omni Angulo inte ligantur duae rectae sibi mutuò occurrentes, vel saltem ad occursum tendentes, fieri potest ut duplici modo id fiat; quo um alter est per Motum Lineae inte,rae Circularem, alter per continuam Lineae Rectae flexionem. Quae duae Angulorum generationes adeo sunt diversae, ut ipsi Anguli sint Heterogeni; nec una definitione comprehendi possint. Habet quidem uterque nomen Anguli, sed alter simpiiciter ita vocari solet, alter per Adjunctum Angelus contactus. Haec cum non recte intellecta fuerint controversiam excitarunt de Angulo Contactus inter Clavium &Pellitarium quae excitari non poterat, si definitio Euclidis satis fuisset perspicua. B. Audiamus utriusque generis Anguli definitionem tuam. A. Angulus (simpliciter dictus) est duarum Linearum sibi mutuo in plano congruentium, facta per motum Circularem super altero termino, ut Centro BOOgle centro unius ab altera digressio. B. Anguli quantitas quomodo definitur? A.