Latin
47
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 47
Unproofread scanNot analysed yet
De quibus postulatis quaero quo sensu dici possint demonstrationis Principia. Postulatur enim ut aliquid possit fieri; Principiorum autem demonstrationis natura est postulare ut aliquid sit habendum pro vero sine demonstratione, quaerimus enim in scientiis non quid facere nos possumus, sed quid verum est. A. Neque vero sunt Postulata haec Principia Demonstrationis, sed Constructionis. Necessaria tamen sunt, propterea quod ne prima quidem Theoremata demonstrari possunt, sine Figurae Constructione. Nam ex Constructione, id est, ex generatione sola cognoscuntur Constructi affectiones. Postulat ergo Euclides ab initio duci &propluci posse lineam rectam; &quovis centro &intervallo describi Circulim. B. Erravit igitur Wallifius, qui Punctum nihil &Lineam sine omni Latitudine esse opinatus est. Ductio enim &Productio &Descriptio Motus sunt, &propterea Motus corporum (ahud enim nihil mebile est) &signant semper aliquid, &semper divisibils, &si quantum signant non semper inter demonstrandum consideratul. A. Sequuntur Principla alia quae appellantur communes notiones. Nam B. Quomodo differunt inter se Postulata &communes notiones? caiam communes ¬iones Axiomata ilicuntur. Axioma autem est Latinè Postulatum. A. Sunt revera utraque Postulata. Differunt autem in eo, quod in alteris Postulatur posse facere, in alteris Postulatur concedi verum esse aliquid, ut evidens, sine demonstratione. Sed pergamus. Definitiones, secundi &tertii Elementi, quae sunt nominum tantum impositiones, accuratae sunt, nisi quod Definitio quarta Elementi Tertii non sit Definitio, sed Axioma, sive suppositio qua notum supponitur, nimirum a Puncto ad Lineam rectam brevissimam, esse perpendicularem. Similiter definitiones Elementi quarti sunt nominum ad placitum impositiones, ideoque reprehendi non possunt. Ad Elementum quintum Definitio prima est, Pars est, magnitudo magnitudinis, minor maioris, cum minor metitur majorem. B. Sed si minor non metiatur majorem, num ideo non erit illius pars? A. Erit. Sed loquitur Euclides hoc loco de parte aliqueta, id est, cum major dividitur in partes aequales, illarum una haec intelligitur. Sed cum esset in Geometria loquendum saepe de Mensura &Mensuratione, deerat tamen hactenus Definitio Mensurae, Definivit partem per Definitionem mensurae. Nam Mensura est magnitudo magnitudinis, minor majoris, vel non minoris, cum minor ipsi applicata semel vel pluries ipsam aequat. B. Omnes quidem omnia per applicationem metiuntur; in Corporibus consistentibus mensurandis Ulna, Bracchio, Pede utuntur; in fluidis vasibus. Illo nempe spectant, quod dixisti supra, locum Mensurae in Mensurari surati loco quoties, continetur invenire. Illa enim aequalia sunt quae salva quantitate, idem capiat locus. Sed &quae aequalia non sunt idem capit locus. Sic enim existimant non modo Wallisius, sed etiam Metaphysicorum &Scholasticorum fere tota natio, A. Quo fundamento autem id putant? B. Corpora dicunt eadem existentia modo rarefieri, modo condensari. Minus autem esse (quanquam idem) condensatum corpus, quam rarefactum. Fieri itaque potest ut duo Corpora inaequalia quorum unum sit magis, alterum minùs condensatum in eodem loco sint successive.