Latin
49
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 49
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligo eos qui loquuntur de Ratione, sed de habitudine loquentes non intelligo. Habitudo ab Habendo dicitur. Quaero igitur quid est quod hoc loco Habet; quid quod Habetur; &an Ratio dicatur Habitudo ab eo quod ipsa Habet aliquid, vel ab eo quod Habetur, &siquidem habeat, quid sit quod habet; sin habeatur, a quo habetur. Quae omnia sunt inepta. A. Vox illa habitudinis a formulis loquendi orta est. Solebant enim Geometrae, cum vellent Rationum similitudinem explicare, Graeci quidem hac voce uti οὕτως ἔχει. Latini vero hac, ita se habet; quam loquutionem admisit Euclides in Definitionem suam Rationis, quam ideo appellavit ποιὰν χέσιν, &Latini certam Habitudinem. Et credibile est, si Graeci vulgo pro ἔτως ἔχει dixissent οὕτως ἔστιν, Euclidem definituram fuisse Rationem per ποιὰν ὑσίαν, &Latini per certam Essentiam. B. Quaenam autem est Rationis definitio vera &accurata? A. Ratio est Relatio Antecedentis ad Consequens secundum magnitndinem. B. Quid sit Antecedens &quid Consequens intelligendum est ex Definitione Relatorum; sed tamen non cognoscitur ex hac definitione Rationis quantitas. A. Neque ex Definitione Trianguli ipsius trianguli quantitas. B. Dic ergo quomodo computandae sint Rationum quantitates. A. Primo, Non omnis Ratio est quanta. B. Mirum hoc dicis, Rationem aliam esse Quantam, aliam non quantam. A. Ita est; nam Ratio Inaequalis ad Inaequale quantitatem habet. Sed Ratio Aequalis ad Aequalem quantitatem non habet. B. Quare autem non habet quantitatem?