# Examinatio et emendatio 50

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/50

Sed instat Wallisius contra vim argumenti hoc modo, si Ratio aequalitatis ob eam causam quantitas non sit, quod una aequalitas non est magis aequalitas quam alia, etiam Angulus Rectus quantitas non erit, quia unus Angulus rectus nec magis est Angulus, nec major quam alius Rectus. A. Poterat etiam arguere sic, quia Numerus 6, nec major nec minor esse potest quam alius Numerus 6, Numerus senarius non erit quantitas. Sed Ratiocinatio utraque vitiosa est. Nam in genere quantitatis, tam quae inter se aequalia, quam quae Inaequalia sunt, quantitatem habent; ut Angulus rectus, quia Angulus in genere, & Numerus senarius, quia Numerus in gerere est quantitas. Ratio autem in genere quantitas non est, sed Relatio, sive Comparatio. Potest ergo una ratio quanta esse, ut tamen alia quanta non sit. B. Verum dicis. Sed Ratio aequalitatis ideo videtur esse quantitas, quia & ipsa major vel minor, quam alia Ratio esse potest. Est enim Ratio 5 ad 5 Ratio aequalitatis; eademque major quam Ratio5 ad 6, & minor quam Ratio 5 ad 3. A. Aliud est Tantum esse absolute, & solitarie sumptum, aliud comparative. Ratio quidem aequalitatis major esse potest quam Ratio quantitatis minoris ad majorem, ut tamen ipsa quantitas non sit. Exempli causa, etiamsi o nihil sit, Ratio tamen o ad o major est quam Ratio o ad o— 1, id est, quam o ad minus quam o. B. Hoc quidem verum est in Numeris vel quantitatibus fictis; sed putasne tu Rationes censendas esse eodem modo quo Numeri ficti. A. Puto. B. Attamen quomodo fieri potest, ut Ratio minoris ad majus quantitas sit, cum Ratio quae sit illa major, nempe Ratio aequalitatis quantitas non sit? A. Cum Ratio sit quantitatum comparatio, expositis duabus quantitatibus inaequalibus dupla o itur comparatio, altera minoris ad majorem, in qua quaeritur quantum minor a majore superatur; altera majoris ad minorem, qua quaeritur quantum major minorem superat. Itaque Ratio Inaequalitatis est auplex, altera Defectus, altera Excessus. Sicut autem numeri finguntur ab o seu nihilo superari iisdem intervallis quibus ipsum o seu nihil superatur a numeris non fictis: ita ratio Defectus superatur a Ratione Aequalitatis iisdem intervallis quibus ipsa superatura Rationibus Excessus. Et per consequens ratio aequalitatis superans Rationem Defectus, non tam Rationam Defectus superat quam Defectum Rationis, id est, Defectum magnitudinis qua aquari possit cum eo quicum comparatur. B. Videris hoc velle, in comparatione Rationum promiscue computari Excessus & Defectus, similiter ac si quis habens sui aeris 20 Libras, & alieni totidem, numeraret indistincte summam 40 Librarum, cum deberet numerare nihil. A. Ita est. B. Sed iilud Rationem Defactus esse Defectum Rationis, ad Mathematicorum aures accedet insuetum. A. Credo tibi hoc. Attamen verum esse facile agnosces, si animadvertas, quando duae Rationes, utraque minoris ad majorem conponuntur, Rationem fieri minorem. B. Verum est, & propterea necesse, ut Ratio Defectus sit Defectus Rationis.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
