# Examinatio et emendatio 51-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/51-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/51-2

A. λογος quidem sive Ratio est comparatio quantitatum, Proportio verò sive ἀναλογία est comparatio Rationum, sive potius reperitio Rationis ejusdem in aliis quantitatibus: Exempli causa, 4 ad 3 est Ratio, & 8 ad 6 eadem Ratio in aliis quantitatibus. Sed ambae Rationes 4 ad 3, & 8. ad 6 sunt ἀναλογία. Quinta. Rationem habere inter se Magnitudines dicuntur quae possunt multiplicatae se mutuo superare. Proba est si recte intelligatur. Quae enim multiplicata se mutuo possunt superare, Homogenea sunt, eodemque genere mensurae mensurabilia; ut longitudines longitudinibus, Superficies superficiebus. Solida solidis. Quae vero Heterogenea sunt diverso genere Mensurae mensurantur. Sin Lineae pro minutissimis Parallelogrammis considerentur, ut ab iis considerantur, qui Methodo demonstrandi utuntur in Doctrina Indivisibilium usus est, habe ea, qua Bonaventura Cavalerins Lineae rectae & Super ficies planae; potebunt inter se Rationem etiam runt enim tales Lineae multiplicatae quamlibet finitam superficiem planam, superare. B. Mihi tamen Definitio haec Rationem inter se habentium, ne sic quidem videtur accurata; habent enim Rationem inter se Mensurae Longitudinis. Temporis & Motus; & possunt multiplicatae se mutuo superare.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
