# Examinatio et emendatio 51

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/51

Quantitates enim omnes ejusdem generis compositae quantitatem faciunt majorem. Etiam Defectus, si defectui addatur, fiet Defectus inajor, & tamen Ratio facta est minor; ex quo manifestum est quod dixissi Rationem Defectus esse Defectum Rationis; ut qui aes alienum aeri addit aliano, tanto fit pauperio: quanto plus habet aeris alieni. A. Rectè capis. Sciendum praeterea est magnitudines Rationum tam Defectus quam Excessus determinari per magnitudinem Differentiae, icque dupliciter. Potest enim Differentia considerari vel absolute, ut cum dicimus comparando 6 & 3, majorem esse 6 quam 3 tribus unitatibus, quae Differentia est numerus absolutus. Vel comparative, ut cum dicimus majorem esse 6 quam 3 sui ipsius dimidio. Unde etiam dividi solet in Geometricam (quae aGeometris simpliciter Ratio appellatur) & Arithmeticam. Itaque 6 adq, & 7 ad 4, sunt eadem Ratio Arithmetica propter differentiam eandem 3 absolute sumptam. Sed in Ratione Geometrica 6 ad 3 & 8 ad 4 eadem est Ratio, propterea quod utrobique differentia est Antecedentis dimidium. Caeterum Ratio Arithmetica non est habita ab omnibus pro Specie Rationis; fortasse quia ad iilam (quae est in definitione Rationis apud Euclidem) habitudinem quandam, non potuit accommodari. Pappus autem Rationis tredecem facit Species, quarum Ratio Arithmetica est una. B. Perge legere. 4. Definitio Quarta. Proportio (Graecis ἀναλογία) est Rationum similitudo. B. Quaenam est Differentia inter Rationem similem, aequalem, & eandem? A. Nulla omnino. Nam Rationes 2 ad 4 & 3 ad 6 eaedem sunt, & Similes, & Aequales. B. Quomodo differunt inter se Proportio & Ratio, sive ἀναλογία & λόγος:

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
