# Examinatio et emendatio 53

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/53

Dicit enim, si duo mobilia, utrumque velocitate invariata, percurrant dua Longitudines tempore eodem, eas Longitudines Rationem habere inter se eandem quam habent velocitates ipsae; & tursus, si duo mobilia utrumque eadem invariata velocitate percurrant duas Longitudines, habere eas eandem inter se Rationem, quam habent inter se tempora quibus percurruntur. Quibus positis, sint duo mobilia ad punctum A, moveanturque aequabili velocitate per AB, AC. Et velocitatem quidem unius repraesentet AB, velocitatem autem alterius repraesenter AC. Venient ergo alterum ad B, alterum ad C, in eodem tempore AC, propteres quod velocitates amborum determinantur per spacia quae eodem tempore percurrunt. Similiter si in parte temporis AC (iisdem servatis velocitatibus) alterum ve niat ad D, alterum ad E, rursus erunt spatia percursa AD & AE ut velocitates eaedem, id est, ut AB ad AC. Eodem modo, si mobile idem veniat ad B in tempore AC, veniet ad D in parte illius temporis, puta in AE, quae sit spatio AD homologa. Nec tantùm verum hoc est in motu, sed etiam in omni genere causationis, ubi causa aequalibus temporibus aequalia semper efficit. Itaque Sandem Rationem (Capite 13'. Libri de Corpore, Art. 6.) sic Definivit, Ratio Geometrica Rationi Geometricae eadem est, quando causa aliqua eadem aequalibus ten poribus aequalia faciens, Rationem utramque determinat. A. Definitio sane haec accuratissima est, generationemque proportionis quasi ante occulos ponit. Sed Euclides per suam Hypothesin Rationum Doctrinam in Elemento quinto solidissime demonstravit. Anne tantundem fecit Hobbius per definitionem suam? B. Demonstravit non modo easdem propositiones quas Euclides, sed etiam nonnullas alias non minus difficiles, ne quidem Wallisio ipso contradicente. Nam hoc solum de illis pronunciat, non videri ipsius esse. A. Id est simul & laudat & invidet. Quid scribis in pugillaribus? B. Noto quod in Graeco pro Multiplicibus ab Exelide dicitur πολλαπλάσια, & pro Multiplicatione πολλαπλασιασμὸς. Nam (ἀναλόγως) διπλασιασμὸς deberet verti duplicatio, & διπλασιὸς sicut & διπλασίων & διπκασιαιθεις duplus vel duplicatus. A. Quid ergo? B. Magnam facit Wallisius differentiam inter Rationem, duplam & duplicatam, triplam & triplicatam, &c.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
