# Examinatio et emendatio 61-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/61-2

supplendas lacunas praefigere Elegantiae esse judicat. Deinde paginas duas insumit ad declarandam naturam Fractionum decimalium; quod etiam imperitiae est. Cum enim locorum valores in Integris procedant a loco isnitatum semper, per 10 multiplicando, & Fractiones decimales procedant a loco eodem Ilnitatum, semper per 10 dividendo, supervacaneum erat distinguere loca dextra & sinistra. Nam posita Fractione hac decimali 1/ 1/2, erunt facti (dividendo per 10) /0fῖ7: Fiss sicut integri 10. 100. 1000. facti (multiplicando per 10,) proportionales. Itaque tota fractio valebit °71 534 valebit . 2 54 Similiter Fractio haec 1000 1000. Miror ergo quomodo verba hîc reperire potuit quibus fere duas paginas impleret. B. Scis eum non modo Professorem Geometriae, sed etiam Concionatorem esse, & propterea in quaerendis verbis necessario & multum exerceri. A. Sed cur numetos integros, & partes decimales conjungendas esse censuit, sicut in hoc numero fecit, quem exempli causa proponit ipse, 3579753? Cur etiam partes de legit 753 quae inversae sunt integrorum 357? Nam lectorem imperitum a veritate abducent, tamquam regula illa divisionis per 10, non esset aliter vera. B.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
