# Examinatio et emendatio 61

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/61

Sed hae voces distinguunt Notas numerales non per loca terna, sed per quaterna, hoc modo, 24, 6801, 3579. Nihil igitur ad scientiam Arithmeticam, quae universaliter omnibus gentibus eadem est, sed ad diversas gentium Dialectos pertinet. Deinde cum dixisset, cyphrae quae locis supremis ponuntur nulli prorsus sunt usui, nullius saltem necessitatis, sed redundant potius; tantundem enim significant OOOI, O01. O1, & 1 subjungit ridiculè, Fieri quidem nonnunquam potest ut Elegantiae gratia, vel quo numerorum suppatandorum collatio commodior fiat (ut in apposito exemplo) ejusmodi redundantes cyphrae scribantur Lib ae Solidi Denarij Nae ille Elegantiae aestimator imperitus est qui inutiles istas ciphas ad

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
