Latin
64
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
repertum; sed cum ipsa verborum intellectione a pueris receptum. Non ergo habet ab Arithmetico Geometra Lineam bipedalem Lineae bipedali additam facere Lineam quadrup dalem. B. Non sit ergo Avioma, sed ab Arithmetico demonstrandum. A. Quis autem illud Arithmticus aut demonstravit, aut demonstrare se debuisse judicavit? Saris enim a nutricibus dum nomina numerorum pueros docens demonstratur. Quid, quod infinitae sunt quantitates continuae quarum unius ad aliam ratio numeris explicari non potest? Quomodo ergo contemplationis sunt Arithmeticae quae versatur tantum in rationibus numerorum?