# Examinatio et emendatio 65

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/65

Contra vero inter numeros ratio nulla est quae non exponi possit Lineis. Quid quod radices numerorum, quae Algebram fere totam sustentant, pleraeque (ut ante monuimus) numeri non sunt? Quare & calculus earum non Arithmeticus sed Geometricus est. Quid, denique quod cum ad Aequationem ventum est, problema plerumque demonstrari non potest sine aliqua Effectione Geometrica? Haec cum ita sint, quid censes, Geometriam Arithmeticae, an hanc illi subordinatam esse? B. Ego verò nunquam dubitavi quin Arithmetica Geometriae pars, nec ea magna, esset. Nam ex Euclidis libris pure Geometricis, edaci facile potest Arithmetica; cum Libri Arithmetici ne omnes quidem simul, qui unquam scripti sunt, aut quos scripturus est Wallisius, sufficiant ad producendam centesimam partem Theorematum Geometricorum quae nunc habemus. A. Adde & hoc, quod sicut Regula Alligationis, & Regula Falsi, ita Regulam Algebrae unam esse ex Regulis Arithmeticae. B. Sed multo illis ampliorem. A. Assentior. Sequitur usus Symbolorum, nempe Necessitas, Br. viPrimo (inquit) Necessitatis causa; cum pro numetas, Perspicuitas. C ro adhuc ignoto substituitur Symbolum, seu Character, eo usque dum ipse innotescit.. Quasi problema quod substituto Symbolo seu Charactere investigatur, investigari non posset sine Symbolo? B. An potest? A. Quid? An vox haec Ignotum vel Quaesitum minùs denotat numerum quem quaerimus quam litera A, vel R. vel Character p? Aut minùs recte dicemus quaesiti quadratum, quam AA, vel Aque vel A,? B. Sed brevior est scriptio per Literam unam quam per integrum vocabulum. A. Hoc quidem concedo tibi de brevitate scriptionis, non autem de brevitate cogitatorum; quia non Characteres soli, nac sola verba, sed res ipsae cogitandae sunt, quae abbreviari non possunt. B. Nescio quid respondeam. A. Deinde si Necessitas illa absoluta non sit, sed ex supposita brevitate, quid dires de secundo usu Symbolorum, nempe, de brevitate, quare primus usus non sit supervacaneus? B. Nescio hoc quoque A. Deinde quod addit [Brevitatis & Facilitatis causa, cum illud non raro citius peragatur per Symbola seu Species, quam per ipsos numeros nisi Symintelligatur de scriptione, falsum est. Nam & res, & verba & bola cogitanda? erunt, quorum ultimum erit inutile. Jam verò quod ad Perspicuitatem attinet, ego sane in legendis demonstrationibus per Symbola scriptis, quam per verba, majorem semper reperi Difficultatem. Tu qui Conica ejus Symbolicè scripta legisti, magis ea perspicua esse existimas, quam Conica Apollonii vel Midorgii? B.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
