Latin
75
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 75
Unproofread scanNot analysed yet
Manifesta haec sunt, sed si plures radices quadraticae, puta 6 radices numeri 4 ducendae sint in plures radices, puta in 4 radices numeri 9, quid faciendum est? A. Regula est haec, Multiplicentur inter se ipsi numeri quadrati, &producti radix ducatur in factum ex numeris (qui radices indicant) inter se multiplicatis. Productus erit factus ex numeris radicum inter se multiplicatis. Itaque si 9 ducantur in 4 fit 36 cujus radix in 24 facit 144. Tantundem faciunt 6 radices numeri 4 in 4 radices numeri 9. B. Unde id contingit? A. Si quadrati numeri ponantur esse AA, BB, multiplicati inter se erunt, AABB. Et 6A– 6V 4 &4B–4V 9. &6A in AB erunt 24AB id est, 24V AABB. id est 24 V 36, id est 144, factus ex 6A B. Verum quid si numeri dati non sint quadrati? A. Habemus tamen quaesitum veritati quantum possibile est proximum. Nam 24 y′ 36, inveniri possunt per regulam primam supra exhibitam sine radicis non accuratae multiplicatione, nempe multiplicando 24 in le, &productum in 36. Orietur enim 20736, cujus radix est 144, idem numerus qui prius. Itaque etsi numerus 20726, quadratus non esset nulla tamen esset erroris (qui radicibus numerorum non quadratorum necessario adhaeret) multiplicatio. Sed &in radicibus cubicis eadem est regula. Nam si 3 Re numeri 8 ducendae sint in 4 Re numeri 27, multiplico inter se cubos, faciunt 216, cujus radix cubita est 6, qui multiplicans 12, factum ex numeris radicum facit 72, tantundem autem faciunt 3 radices cubicae numeri 8 (nempe 6) ductae in 4 radices cubicas numeri 27 (nempe in 12.) Similis quoque est methodus in radicibus quadrato-quadraticis, &radicibus caeterarum potestatum. Nam numeri radicum multiplicati erunt totidem AB, id est totidem radices quadrato-quadrati AAAA, in quadrato-quadratum BBBB. B. Divide nunc numerum radicum quadraticarum per numerum alium radicum quadraticarum. Verbi gratia, divide 6 Rq numeri 36 per 2 Rq numeri 9. A. Regula est haec. Multiplicetur numerus radicum utrobique in ipsam radicem, &productus per productum dividatur. Radix quotientis est quotiens quaesitus. Itaque cum 6 Rq numeri 36 sit radix numeri 216, &2 Rq numeri 9 radix numeri 36, multiplicatis 216 per 6, nempe per 2 Rq 9, fit 1296, diviso 1296, per 36 quotiens erit 36, cujus radix Rg 2 radix est 6 –6– Ostenditur autem sic. Sit AA–36. Ergo 6 Rq AA–6A. Sit 9 2BB. Ergo 2 Rq BB– aB. Et B. Etiam hoc ostende, quomodo dati numeri radix quadratica dividatur per numeri dati radicem quadraticam. A. Sit Rq 49 dividenda per Rq 16. Regula est, Dividatur numerus major per minorem; radix quadratica quotientis est quotiens quaesitus.