# Examinatio et emendatio 76

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/76

Itaque diviso quadrato 49 per quadratum 16, fit 1/2, cujus radix est, nempe quotiens divisi 49 per 16. Demonstratur autem sic. Sit numerus major AA, minor BB. Radix ergo illius A, hujus B. Et diviso AA, per BB, sit quotiens Dantur numeri AA, BB; datur ergo quoEE, tiens divisi AA Per BB, nempe; quare datur etiam Sic datis 49 & 16 datur quotiens 1 & radix ejus 3 B. Quomodo autem radix quadratica numeri non quadrati a radice quadratica numeri etiam non quadrati subtrahitur? A. Si radices illae sint commensurabiles, per hanc regulani. Dividatur uterque numerus per maximam amborum mensuram communem. Radix autem majoris dividatur in rationem radicis quotientis ad radicem Quotientis. Exempli causa, sit Rq 20 subducenda ex Rq 45, divisis 45 & 20 per communem eorum mensuram maximam 5, Divide ergo Rq 45 in Quotientes sunt 9 & 4 & eorum radices 3 & 2. rationem 3 ad 2; eritque segmentum minus Rq 20; ex quo cognoscitur residuum ad Rq 45. B. Sed Rq 45 cum numerus non sit, dividi in rationem 3 ad 2 accuratè non potest. Velim ergo scire cujus numeri radix sit illud residuum. A. Aliam igitur methodum radices commensurabiles tum subducendi tum addendi, nec quadraticas modo sed etiam Cubicas habebis ex Clave Mathematica Oughtredi; Additionis quidem hanc. Dividatur uterque numerus per maximam amberum mensuram communem; radices utriusque Quotientis simul addantur; totius quadratum per eandem communem mensuram multiplicetur; producti radix est radicum numerorum propositorum summa. Fxemplum operationis affert hoc. Sit Rq 147 addenda Rq 12. Divisis ambobus numeris per maximam communem mensuram 3; fiunt quotientes 49 & 43 quorum radices sunt 7 & 2. Quadratus a 772 est 81 qui ductus in eandem communem mensuram 3 facit 243, cujus radix quadratica aequalis est radicibus quadraticis utriusque numeri 147 & 12. Substractionis autem exemplum hoc est. Quadretur (non ut antè summa, sed) differentia radicum 7 & 2, quae est 5, cujus quadratus est 25, qui multiplicatus per eandem maximam communem mensuram 3 facit 75, cujus radix est aequalis numero qui relinquitur deducta Rq B. Num demonstrat hoc Oughtredus? A. Minime. Propositum enim illi (puto erat Algebram) non omnibus scribere, sed Geometris qui quomodo demonstrandum esset ex ipsa operatione intelligere possunt.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
