Latin
77
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 77
Unproofread scanNot analysed yet
B. Demonstra hoc tu. A. Quod datum est sumo, radices numerorum 147 &12 esse commensurabiles. Sunt ergo caedem radices numerorum quadratorum. Ut ergo 147 ad 12, ita est quadratus numerus ad quadratum numerum. Dividantur ambo per eorum communem mensuram maximam 3, eruntque quotientes 49 &4. Est ergo ut 147 ad 12 ita quadratus numerus 49 ad quadratum numerum 4, &ut Rq 147, ad Rq 12 ita 7 ad 2. Additis simul 7 &2 sit 9, cujus quadratus est 81, qui numerus multiplicatus per communem mensuram maximam 3 faciunt 243, ut ergo 147 ad 49, ita est 243 ad 81; &ut 12 ad 4, ita est rursius 243 ad 81, Quare ut 1477 12 ad 4974, ita est 243 ad 81. Et proinde ut Rq 147 †Rq 12, ad Rq49† Rq 4, id est ad 77 2, ita est Rq 243 ad Rq 81, id est ad 7†2. Quare Rq 243 aequalis est Rq 1477Rq 12. Quod erat demonstrandum. Similis est demonstratio subductionis. Est etim ut Rq 147 ad Rq12 ita 7 ad 2. Quare si subducatur 2 ex 7, erit ut Rq 147 —Rq 12, ad Rq 12, ita 7–2, (id est 5) ad 2. Est autem quadratus a 5-25, qui multiplicatus per eandem maximam mensuram communem 3 facit 75; est ergo ut Rq 147–Rq12, ad 7–2 ita R475 ad 7–2, sive ad 5, est ergo Rq 147–Rq 12–Rq75. Eadem est Methodus etiam in subducendis addendisque radicibus cubicis, &radicibus caeterarum potestatum, nisi quod in additione &subductione radicum quadraticarum quadratorum qui ex divisione numerorum per maximam eorum communem mensuram oriuntur, summa vel differentia ducitur in communem mensuram; in caeteris verò potessatum radicibus, summa &differentia potestatum propriarum addendae, &substrahendae &per numerorum propositorum maximam comnumeni mensuram multiplicandae sunt. B. Sunt haec quidem liquidò &breviter demonstrata, sed fortasse etiam demonstrata sunt in capite sequente, ubi multiplicare ÷re docet Wallisius algebricè. A. Operationum harum neque in eo capite, neque in toto hoc opere (etsi ab illo appellatur Opus Arithmeticum integrum) ne mentio quidem ulla est. Nihil enim aliud istic docet, quam multiplicare, ÷re symbola (ut cuilibet manifestum esse potest qui caput illud legerit,) &haec quoque ex Ougbtredo &Digghesig. Itaque caput illud nempe Cap. itized by Google Dig Cap. 20. transiliamus. Etiam Cap. 21.